Index: Latin Vulgate

 

Matthew 10

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]

10:1 et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem

10:2 duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius

10:3 Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus

10:4 Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum

10:5 hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis

10:6 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel

10:7 euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum

10:8 infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date

10:9 nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris

10:10 non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo

10:11 in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis

10:12 intrantes autem in domum salutate eam

10:13 et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur

10:14 et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris

10:15 amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati

10:16 ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae

10:17 cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos

10:18 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus

10:19 cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini

10:20 non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis

10:21 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient

10:22 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit

10:23 cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis

10:24 non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum

10:25 sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius

10:26 ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur

10:27 quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta

10:28 et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam

10:29 nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro

10:30 vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt

10:31 nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos

10:32 omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis

10:33 qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis

10:34 nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium

10:35 veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam

10:36 et inimici hominis domestici eius

10:37 qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus

10:38 et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus

10:39 qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam

10:40 qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit

10:41 qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet

10:42 et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam