We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

Jesus is my Lifeguard!

Latin Vulgate Matthew Chapter 11:1-30.

Index: Latin Vulgate

 

Matthew 11

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]

11:1 et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum

11:2 Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis

11:3 ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus

11:4 et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis

11:5 caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur

11:6 et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me

11:7 illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam

11:8 sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt

11:9 sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam

11:10 hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te

11:11 amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo

11:12 a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud

11:13 omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt

11:14 et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est

11:15 qui habet aures audiendi audiat

11:16 cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus

11:17 dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis

11:18 venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet

11:19 venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis

11:20 tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam

11:21 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent

11:22 verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis

11:23 et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem

11:24 verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi

11:25 in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis

11:26 ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te

11:27 omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare

11:28 venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos

11:29 tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris

11:30 iugum enim meum suave est et onus meum leve est