We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

Have you made God smile today?

Latin Vulgate Matthew Chapter 20:1-34.

Index: Latin Vulgate

 

Matthew 20

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]

20:1 simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam

20:2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam

20:3 et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos

20:4 et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis

20:5 illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter

20:6 circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi

20:7 dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam

20:8 cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos

20:9 cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios

20:10 venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios

20:11 et accipientes murmurabant adversus patrem familias

20:12 dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus

20:13 at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum

20:14 tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi

20:15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum

20:16 sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi

20:17 et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis

20:18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte

20:19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget

20:20 tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo

20:21 qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo

20:22 respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus

20:23 ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo

20:24 et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus

20:25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos

20:26 non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister

20:27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus

20:28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis

20:29 et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa

20:30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David

20:31 turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David

20:32 et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis

20:33 dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri

20:34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum