Index: Latin Vulgate
Matthew 13
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
13:1 in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare
13:2 et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
13:3 et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare
13:4 et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea
13:5 alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae
13:6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt
13:7 alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea
13:8 alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
13:9 qui habet aures audiendi audiat
13:10 et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis
13:11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum
13:12 qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo
13:13 ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt
13:14 et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
13:15 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos
13:16 vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt
13:17 amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
13:18 vos ergo audite parabolam seminantis
13:19 omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est
13:20 qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud
13:21 non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur
13:22 qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur
13:23 qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
13:24 aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo
13:25 cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
13:26 cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania
13:27 accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
13:28 et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea
13:29 et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum
13:30 sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum
13:31 aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo
13:32 quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius
13:33 aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum
13:34 haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis
13:35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi
13:36 tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
13:37 qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis
13:38 ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam
13:39 inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt
13:40 sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi
13:41 mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
13:42 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
13:43 tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat
13:44 simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum
13:45 iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas
13:46 inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
13:47 iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti
13:48 quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
13:49 sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
13:50 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
13:51 intellexistis haec omnia dicunt ei etiam
13:52 ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera
13:53 et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde
13:54 et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes
13:55 nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
13:56 et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista
13:57 et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua
13:58 et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum