Index: Latin Vulgate

 

Matthew 27

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]

27:1 mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent

27:2 et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi

27:3 tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus

27:4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris

27:5 et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit

27:6 principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est

27:7 consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum

27:8 propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem

27:9 tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel

27:10 et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus

27:11 Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis

27:12 et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit

27:13 tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia

27:14 et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer

27:15 per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent

27:16 habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas

27:17 congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus

27:18 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum

27:19 sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum

27:20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent

27:21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban

27:22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus

27:23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur

27:24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis

27:25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros

27:26 tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur

27:27 tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem

27:28 et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei

27:29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum

27:30 et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius

27:31 et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent

27:32 exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius

27:33 et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus

27:34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere

27:35 postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes

27:36 et sedentes servabant eum

27:37 et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum

27:38 tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris

27:39 praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua

27:40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce

27:41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes

27:42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei

27:43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum

27:44 id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei

27:45 a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam

27:46 et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me

27:47 quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste

27:48 et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere

27:49 ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum

27:50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum

27:51 et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt

27:52 et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt

27:53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis

27:54 centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste

27:55 erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei

27:56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei

27:57 cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu

27:58 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus

27:59 et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda

27:60 et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit

27:61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum

27:62 altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum

27:63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam

27:64 iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore

27:65 ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis

27:66 illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus