We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

Worry is the antithesis of trust. You simply cannot do both. They are mutually exclusive.
Elisabeth Elliot

Latin Vulgate Job Chapter 14:1-22.

Index: Latin Vulgate

 

Job 14

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]
[32]
[33]
[34]
[35]
[36]
[37]
[38]
[39]
[40]
[41]
[42]

14:1 homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis

14:2 quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet

14:3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium

14:4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es

14:5 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt

14:6 recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius

14:7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant

14:8 si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius

14:9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est

14:10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est

14:11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat

14:12 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo

14:13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei

14:14 putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea

14:15 vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram

14:16 tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis

14:17 signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam

14:18 mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo

14:19 lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes

14:20 roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum

14:21 sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget

14:22 attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit