We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

Down in the mouth? It's time for a faith lift

Latin Vulgate Job Chapter 21:1-34.

Index: Latin Vulgate

 

Job 21

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]
[32]
[33]
[34]
[35]
[36]
[37]
[38]
[39]
[40]
[41]
[42]

21:1 respondens autem Iob dixit

21:2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam

21:3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete

21:4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari

21:5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro

21:6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor

21:7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis

21:8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum

21:9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos

21:10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo

21:11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus

21:12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi

21:13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt

21:14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus

21:15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum

21:16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me

21:17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui

21:18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit

21:19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet

21:20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet

21:21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur

21:22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat

21:23 iste moritur robustus et sanus dives et felix

21:24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur

21:25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus

21:26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos

21:27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas

21:28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum

21:29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis

21:30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur

21:31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi

21:32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit

21:33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles

21:34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati