Index: Latin Vulgate

 

Job 9

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]
[32]
[33]
[34]
[35]
[36]
[37]
[38]
[39]
[40]
[41]
[42]

9:1 et respondens Iob ait

9:2 vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo

9:3 si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille

9:4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit

9:5 qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo

9:6 qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur

9:7 qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo

9:8 qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris

9:9 qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri

9:10 qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus

9:11 si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum

9:12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis

9:13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem

9:14 quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo

9:15 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor

9:16 et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam

9:17 in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa

9:18 non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus

9:19 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere

9:20 si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit

9:21 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae

9:22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit

9:23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat

9:24 terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est

9:25 dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum

9:26 pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam

9:27 cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor

9:28 verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti

9:29 si autem et sic impius sum quare frustra laboravi

9:30 si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae

9:31 tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea

9:32 neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri

9:33 non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus

9:34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat

9:35 loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere