Index: Latin Vulgate

 

Job 35

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]
[32]
[33]
[34]
[35]
[36]
[37]
[38]
[39]
[40]
[41]
[42]

35:1 igitur Heliu haec rursum locutus est

35:2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum

35:3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero

35:4 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum

35:5 suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit

35:6 si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum

35:7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet

35:8 homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua

35:9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum

35:10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte

35:11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos

35:12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum

35:13 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur

35:14 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum

35:15 nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde

35:16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat