Index: Latin Vulgate

 

Proverbs 12

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]

12:1 qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est

12:2 qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit

12:3 non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur

12:4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit

12:5 cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia

12:6 verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos

12:7 verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit

12:8 doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui

12:9 melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane

12:10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia

12:11 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est

12:12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet

12:13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia

12:14 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei

12:15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia

12:16 fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est

12:17 qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus

12:18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est

12:19 labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii

12:20 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium

12:21 non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo

12:22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei

12:23 homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam

12:24 manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet

12:25 maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur

12:26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos

12:27 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium

12:28 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem