We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

Ask "What would Jesus do?" Apply the answer!

Latin Vulgate Proverbs Chapter 30:1-33.

Index: Latin Vulgate

 

Proverbs 30

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]

30:1 verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait

30:2 stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum

30:3 non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam

30:4 quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti

30:5 omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se

30:6 ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax

30:7 duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar

30:8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria

30:9 ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei

30:10 ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas

30:11 generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae

30:12 generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis

30:13 generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae

30:14 generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus

30:15 sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit

30:16 infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit

30:17 oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae

30:18 tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro

30:19 viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula

30:20 talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum

30:21 per tria movetur terra et quartum non potest sustinere

30:22 per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo

30:23 per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae

30:24 quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus

30:25 formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi

30:26 lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum

30:27 regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas

30:28 stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis

30:29 tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter

30:30 leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum

30:31 gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei

30:32 et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum

30:33 qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias