Index: Latin Vulgate
Proverbs 21
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]
21:1 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud
21:2 omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus
21:3 facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae
21:4 exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum
21:5 cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate
21:6 qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis
21:7 rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
21:8 perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
21:9 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
21:10 anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
21:11 multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam
21:12 excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
21:13 qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur
21:14 munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam
21:15 gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
21:16 vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur
21:17 qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur
21:18 pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
21:19 melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda
21:20 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud
21:21 qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam
21:22 civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius
21:23 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam
21:24 superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam
21:25 desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari
21:26 tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit
21:27 hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
21:28 testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
21:29 vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam
21:30 non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum
21:31 equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet