Index: Latin Vulgate

 

Proverbs 24

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]

24:1 ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis

24:2 quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur

24:3 sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur

24:4 in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima

24:5 vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus

24:6 quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt

24:7 excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum

24:8 qui cogitat malefacere stultus vocabitur

24:9 cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor

24:10 si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua

24:11 erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses

24:12 si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua

24:13 comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo

24:14 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit

24:15 ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius

24:16 septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum

24:17 cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum

24:18 ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam

24:19 ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios

24:20 quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur

24:21 time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis

24:22 quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit

24:23 haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum

24:24 qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus

24:25 qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio

24:26 labia deosculabitur qui recta verba respondet

24:27 praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam

24:28 ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis

24:29 ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum

24:30 per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti

24:31 et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat

24:32 quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam

24:33 parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas

24:34 et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus