Index: Latin Vulgate
Mark 4
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
4:1 et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat
4:2 et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua
4:3 audite ecce exiit seminans ad seminandum
4:4 et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud
4:5 aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae
4:6 et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit
4:7 et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit
4:8 et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum
4:9 et dicebat qui habet aures audiendi audiat
4:10 et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas
4:11 et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt
4:12 ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata
4:13 et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis
4:14 qui seminat verbum seminat
4:15 hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum
4:16 et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud
4:17 et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur
4:18 et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt
4:19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur
4:20 et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum
4:21 et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur
4:22 non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat
4:23 si quis habet aures audiendi audiat
4:24 et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis
4:25 qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo
4:26 et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram
4:27 et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille
4:28 ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica
4:29 et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis
4:30 et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud
4:31 sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra
4:32 et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare
4:33 et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire
4:34 sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia
4:35 et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra
4:36 et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo
4:37 et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis
4:38 et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus
4:39 et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna
4:40 et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei