Index: Latin Vulgate

 

Mark 12

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]

12:1 et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est

12:2 et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae

12:3 qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum

12:4 et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt

12:5 et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes

12:6 adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum

12:7 coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas

12:8 et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam

12:9 quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis

12:10 nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

12:11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris

12:12 et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt

12:13 et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo

12:14 qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus

12:15 qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam

12:16 at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris

12:17 respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo

12:18 et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes

12:19 magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo

12:20 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine

12:21 et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter

12:22 et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier

12:23 in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem

12:24 et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei

12:25 cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis

12:26 de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob

12:27 non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis

12:28 et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum

12:29 Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est

12:30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum

12:31 secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est

12:32 et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum

12:33 et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis

12:34 Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare

12:35 et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David

12:36 ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

12:37 ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit

12:38 et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro

12:39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis

12:40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium

12:41 et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa

12:42 cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans

12:43 et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium

12:44 omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum