Index: Latin Vulgate

 

Mark 8

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]

8:1 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis

8:2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent

8:3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt

8:4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine

8:5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem

8:6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae

8:7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi

8:8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas

8:9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos

8:10 et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha

8:11 et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum

8:12 et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum

8:13 et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum

8:14 et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi

8:15 et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis

8:16 et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus

8:17 quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum

8:18 oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini

8:19 quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim

8:20 quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem

8:21 et dicebat eis quomodo nondum intellegitis

8:22 et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret

8:23 et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret

8:24 et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes

8:25 deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia

8:26 et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris

8:27 et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines

8:28 qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis

8:29 tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus

8:30 et comminatus est eis ne cui dicerent de illo

8:31 et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere

8:32 et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum

8:33 qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum

8:34 et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

8:35 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet

8:36 quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae

8:37 aut quid dabit homo commutationem pro anima sua

8:38 qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis

8:39 et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute