Index: Latin Vulgate
Mark 5
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
5:1 et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
5:2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo
5:3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare
5:4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
5:5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus
5:6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
5:7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas
5:8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
5:9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus
5:10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
5:11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
5:12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus
5:13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare
5:14 qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti
5:15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
5:16 et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis
5:17 et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
5:18 cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo
5:19 et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui
5:20 et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur
5:21 et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare
5:22 et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
5:23 et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
5:24 et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum
5:25 et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
5:26 et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
5:27 cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius
5:28 dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero
5:29 et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga
5:30 et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea
5:31 et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit
5:32 et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
5:33 mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
5:34 ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua
5:35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
5:36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede
5:37 et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi
5:38 et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum
5:39 et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit
5:40 et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens
5:41 et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge
5:42 et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo
5:43 et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare