Index: Latin Vulgate
Acts 7
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
7:1 dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent
7:2 qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram
7:3 et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero
7:4 tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis
7:5 et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium
7:6 locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis
7:7 et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto
7:8 et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas
7:9 et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo
7:10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam
7:11 venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri
7:12 cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum
7:13 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius
7:14 mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque
7:15 et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri
7:16 et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
7:17 cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
7:18 quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph
7:19 hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
7:20 eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
7:21 exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium
7:22 et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis
7:23 cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
7:24 et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
7:25 existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt
7:26 sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum
7:27 qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos
7:28 numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium
7:29 fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos
7:30 et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi
7:31 Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini
7:32 ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare
7:33 dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est
7:34 videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum
7:35 hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo
7:36 hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta
7:37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me
7:38 hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis
7:39 cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum
7:40 dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei
7:41 et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum
7:42 convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel
7:43 et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem
7:44 tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat
7:45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David
7:46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
7:47 Salomon autem aedificavit illi domum
7:48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
7:49 caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est
7:50 nonne manus mea fecit haec omnia
7:51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos
7:52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis
7:53 qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis
7:54 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum
7:55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
7:56 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum
7:57 et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus
7:58 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum
7:59 positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius