Index: Latin Vulgate
Acts 20
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
20:1 postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
20:2 cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam
20:3 ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
20:4 comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus
20:5 hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
20:6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
20:7 in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
20:8 erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
20:9 sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
20:10 ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
20:11 ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
20:12 adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
20:13 nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
20:14 cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen
20:15 et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
20:16 proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis
20:17 a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae
20:18 qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim
20:19 serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
20:20 quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos
20:21 testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
20:22 et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans
20:23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
20:24 sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei
20:25 et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
20:26 quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium
20:27 non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis
20:28 adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
20:29 ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi
20:30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se
20:31 propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
20:32 et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
20:33 argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
20:34 ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae
20:35 omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere
20:36 et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit
20:37 magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
20:38 dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem