Index: Latin Vulgate

 

Acts 27

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]

27:1 ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae

27:2 ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense

27:3 sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere

27:4 et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii

27:5 et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae

27:6 et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam

27:7 et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem

27:8 et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa

27:9 multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus

27:10 dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio

27:11 centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur

27:12 et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum

27:13 adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam

27:14 non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo

27:15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur

27:16 insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham

27:17 qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur

27:18 valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt

27:19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt

27:20 neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae

27:21 et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam

27:22 et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis

27:23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio

27:24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum

27:25 propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi

27:26 in insulam autem quandam oportet nos devenire

27:27 sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem

27:28 qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim

27:29 timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri

27:30 nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere

27:31 dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis

27:32 tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere

27:33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes

27:34 propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit

27:35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare

27:36 animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum

27:37 eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex

27:38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare

27:39 cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem

27:40 et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus

27:41 et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris

27:42 militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret

27:43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire

27:44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram