We Love God!

God: "I looked for someone to take a stand for me, and stand in the gap" (Ezekiel 22:30)

Everything else can wait but the search for God cannot wait.
George Harrison, 2001

Latin Vulgate Acts Chapter 22:1-30.

Index: Latin Vulgate

 

Acts 22

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]

22:1 viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem

22:2 cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium

22:3 et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie

22:4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres

22:5 sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur

22:6 factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa

22:7 et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris

22:8 ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris

22:9 et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum

22:10 et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere

22:11 et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum

22:12 Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis

22:13 veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum

22:14 at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius

22:15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti

22:16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius

22:17 factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis

22:18 et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me

22:19 et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te

22:20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum

22:21 et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te

22:22 audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere

22:23 vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem

22:24 iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei

22:25 et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare

22:26 quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est

22:27 accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam

22:28 et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum

22:29 protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum

22:30 postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos