Index: Latin Vulgate

 

Job 26

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]
[32]
[33]
[34]
[35]
[36]
[37]
[38]
[39]
[40]
[41]
[42]

26:1 respondens autem Iob dixit

26:2 cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis

26:3 cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam

26:4 quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum

26:5 ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis

26:6 nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni

26:7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili

26:8 qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum

26:9 qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam

26:10 terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae

26:11 columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius

26:12 in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum

26:13 spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus

26:14 ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri