Index: Latin Vulgate
Job 28
[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]
[32]
[33]
[34]
[35]
[36]
[37]
[38]
[39]
[40]
[41]
[42]
28:1 habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur
28:2 ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
28:3 tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
28:4 dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios
28:5 terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
28:6 locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
28:7 semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
28:8 non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena
28:9 ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
28:10 in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
28:11 profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
28:12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae
28:13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium
28:14 abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
28:15 non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius
28:16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
28:17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
28:18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
28:19 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur
28:20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
28:21 abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet
28:22 perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
28:23 Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
28:24 ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit
28:25 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
28:26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
28:27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
28:28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia