Index: Latin Vulgate

 

Proverbs 2

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]
[29]
[30]
[31]

2:1 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te

2:2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam

2:3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae

2:4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam

2:5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies

2:6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia

2:7 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter

2:8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens

2:9 tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam

2:10 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit

2:11 consilium custodiet te prudentia servabit te

2:12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur

2:13 qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas

2:14 qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis

2:15 quorum viae perversae et infames gressus eorum

2:16 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos

2:17 et relinquit ducem pubertatis suae

2:18 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius

2:19 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae

2:20 ut ambules in via bona et calles iustorum custodias

2:21 qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea

2:22 impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea