Index: Latin Vulgate

 

Mark 3

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]

3:1 et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam

3:2 et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum

3:3 et ait homini habenti manum aridam surge in medium

3:4 et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant

3:5 et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi

3:6 exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent

3:7 et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum

3:8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum

3:9 et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum

3:10 multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas

3:11 et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes

3:12 tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum

3:13 et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum

3:14 et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare

3:15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia

3:16 et inposuit Simoni nomen Petrus

3:17 et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui

3:18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum

3:19 et Iudam Scarioth qui et tradidit illum

3:20 et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare

3:21 et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est

3:22 et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia

3:23 et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere

3:24 et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud

3:25 et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare

3:26 et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet

3:27 nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet

3:28 amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint

3:29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti

3:30 quoniam dicebant spiritum inmundum habet

3:31 et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum

3:32 et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te

3:33 et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei

3:34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei

3:35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est