Index: Latin Vulgate

 

Mark 16

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]

16:1 et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum

16:2 et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole

16:3 et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti

16:4 et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde

16:5 et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt

16:6 qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum

16:7 sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis

16:8 at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim

16:9 surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia

16:10 illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus

16:11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt

16:12 post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam

16:13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt

16:14 novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant

16:15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae

16:16 qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur

16:17 signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis

16:18 serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt

16:19 et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei