Index: Latin Vulgate

 

Acts 2

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]

2:1 et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco

2:2 et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes

2:3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum

2:4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis

2:5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt

2:6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes

2:7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt

2:8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus

2:9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam

2:10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani

2:11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei

2:12 stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse

2:13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti

2:14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea

2:15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia

2:16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel

2:17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt

2:18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt

2:19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi

2:20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus

2:21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit

2:22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis

2:23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis

2:24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo

2:25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear

2:26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe

2:27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem

2:28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua

2:29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem

2:30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius

2:31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem

2:32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus

2:33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis

2:34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis

2:35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

2:36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis

2:37 his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres

2:38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus

2:39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster

2:40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava

2:41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia

2:42 erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus

2:43 fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis

2:44 omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia

2:45 possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat

2:46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis

2:47 conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum