Index: Latin Vulgate

 

Acts 4

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]

4:1 loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei

4:2 dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis

4:3 et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera

4:4 multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia

4:5 factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem

4:6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali

4:7 et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos

4:8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores

4:9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est

4:10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus

4:11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli

4:12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri

4:13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant

4:14 hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere

4:15 iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem

4:16 dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare

4:17 sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum

4:18 et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu

4:19 Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate

4:20 non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui

4:21 at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat

4:22 annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis

4:23 dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent

4:24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt

4:25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania

4:26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius

4:27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel

4:28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

4:29 et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum

4:30 in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu

4:31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia

4:32 multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia

4:33 et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis

4:34 neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant

4:35 et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat

4:36 Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere

4:37 cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum