Index: Latin Vulgate

 

Acts 6

[1]
[2]
[3]
[4]
[5]
[6]
[7]
[8]
[9]
[10]
[11]
[12]
[13]
[14]
[15]
[16]
[17]
[18]
[19]
[20]
[21]
[22]
[23]
[24]
[25]
[26]
[27]
[28]

6:1 in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum

6:2 convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis

6:3 considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus

6:4 nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus

6:5 et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum

6:6 hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus

6:7 et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei

6:8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo

6:9 surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano

6:10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur

6:11 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum

6:12 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium

6:13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem

6:14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses

6:15 et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli